- FUGGERUS Ulricus
- FUGGERUS UlricusAugustanus, Cubicularius Pauli III. primo, inde Protestantium religionem amplexus, magnis im pensis Vett. Auctoribus, operâ imprimis Henrici Scrimgeri et Henr. Stephani, edendis de Re literaria egregie meruit. Quod vero rem familiarem negligere videretur, administeratio bonorum ei a suis adempta, reliquum vitae illius non patum turbavit. Obiit in Aula Electoris Palatini, cui Bibliothecaam suam legavit, A. C. 1584. Aet. 88. Eius Epitaphium, quod incipit: Exulum Susceptori S. HULDRICO FUGGERO Raimundi F. Georg. N. Facobi pron. Kirchbergae et Weissenhorni Domino. Qui in Pauli III. P. R. cubiculo etc. habes in Elogiis Teisserii Vide et Ulricus Fugger.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.